II O 33

II O 33 SENEC. ad Lucil. epist. I 9 [ = IX] 1-3:
an merito reprehendat in quadam epistula Epicurus [fr. 174 Usener pp. 153-4] eos qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire. hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et îs quibus summum bonum visum est animus inpatiens. (2) in ambiguitatem incidendum est, si exprimere ἀπάθειαν uno verbo cito voluerimus et inpatientiam dicere: poterit enim contrarium ei, quod significare volumus, intelligi. nos eum volumus dicere, qui respuat omnis mali sensum: accipietur is, qui nullum ferre possit malum. vide ergo, num satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem patientiam positum. (3) hoc inter nos et illos interest: noster sapiens vincit quidem incommodum omne, sed sentit; illorum ne sentit quidem. illud nobis et illis commune est, sapientem se ipso esse contentum: sed tamen et amicum habere vult et vicinum et contubernalem, quamvis sibi ipse sufficiat.